monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 5, 14
Divina autem auctoritas, quae in Genesi dies a mane usque ad mane computandos esse decrevit, eadem in Evangelio totius diei tempus a vespere inchoari, et consummari sanxit in vesperam, quia qui in exordio mundi prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem, ipse in fine saeculorum primo noctem gloria suae resurrectionis illustravit, et sic diem se discipulis ostendendo consecravit: quos etiam, vespera procedente, convescendo, et se palpandum offerendo, spiritus quoque sancti gratiam tribuendo, plenius suae resurrectionis fide confirmavit.